라틴어 문장 검색

frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet non causis modo, sed ipsis quoque, qui dixerunt, periculosam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 157:1)
nunc, quia varium fere propositum agentium , et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis laboravit, credam fore in hoc oratoris modunn, non alienum videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 158:1)
Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuos erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre plerumque solet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장5)
Nam magna pars eius auaritia aut temeritate ducum attrita est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장86)
Sic forte correcta Mari temeritas gloriam ex culpa invenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장14)
" Inmodica ira gignit insaniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 14:5)
Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 7:2)
moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Sed hanc difficilem facit communis insania;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 9:3)
Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:4)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:3)
Nam eum saepe apud se non sint, consuetudo insaniae durat et vitia vino concepta etiam sine illo valent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION