라틴어 문장 검색

Verum non satis illis est de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit id extra terminos possibilis ponunt, et tanquam ex arte cognitu aut factu impossiblile pronuntiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:6)
Hinc opinio, quod formae sive verae rerum differentiae (quae revera sunt leges actus puri) inventu impossibiles sint, et ultra hominem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:9)
Alii siquidem simplicius subverentur, ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:2)
quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:4)
Datae autem naturae Formam, sive differentiam veram, sive naturam naturantem, sive fontem emanationis (ista enim vocabula habemus, quae ad indicationem rei proxime accedunt) invenire, opus et intentio est humanae scientiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:2)
priori, transformatio corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos Possibilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:4)
sed rerum terminos altius fixos non movet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:6)
Et similiter, essentia tangibilis (quae non pauciores recipit differentias, quam spiritus) atque ejus villi, et fibrae, et omnimoda textura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:11)
limitatus tamen per differentias quas mox subjungemus, postquam nonnullas cautiones adjecerimus ad evitandum aequivocum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 220:2)
Remoto itaque omni aequivoco, veniendum jam tandem est ad differentias veras, quae limitant motum et constituunt eum in formam calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 224:1)
Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphaeram sive dimensionem quam prius occupaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:1)
Haec autem differentia maxime ostenditur in flamma;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:2)
2), cum inveniantur duae ex sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quae competunt utrique naturae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:2)
licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:3)
Secunda differentia est modificatio prioris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 233:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION