라틴어 문장 검색

ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:7)
Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram (Ephes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:13)
Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)
Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:14)
tamen quae analogiam ita servent, ut in iis quoque congrua mensura ratioque concurrat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:10)
ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:5)
Latera, naticae, femora, et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:6)
Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:16)
Nam si naturalis ordo ac mensura confunditur, tunc necesse est sequatur interitus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:11)
Ita et mens quando aliquid videtur incipere, ad finem usque contendat, et operis sui terminum quaerat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:7)
sed sit quaedam mensura, et quoddam divinae virtutis examen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:2)
continenti autem utendum mensura legitima est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:7)
Post emensos insuperabilis expeditionis eventus, languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore, vel milite locato per statiores hibernas, fortunae saevientis procellae alias rebus infudere communibus, per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum, in aetatis adultae primitiis, ad culmen insperato saltu provectus, ultra terminos potestatis delatae procurrens, asperitate nimia cuncta foedabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:1)
Praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos, fabricarum culpasse tribunos, ut adminicula futurae molitioni pollicitos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION