라틴어 문장 검색

An aestus spatio horarum duodecim à Mari Indico, & spatio horarum sex à Mari Sinensi per freta illa venientes, & sic in horam tertiam & nonam Lunarem incidentes, componant hujusmodi motus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:18)
Nam in maribus quae ab Oriente in Occidentem latè patent, uti in Mari Pacifico, & Maris Atlantici & AEthiopici partibus extra Tropicos, aqua attolli solet ad altitudinem pedum sex, novem duodecim vel quindecim.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:4)
tertias per intervalla terna divisas d, 2d, 3d, &c.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 32:7)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
Here duo nomenclatores mei - habent sane aetatem eorum qui nuper togas sumpserint - ternis denariis ad laudandum trahebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:2)
Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme vero ab hora septima vel cum tardissime octava, saepe sexta.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 8:2)
Magna sui parte meridiem spectat aestivumque solem ab hora sexta, hibernum aliquanto maturius quasi invitat, in porticum latam et pro modo longam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 15:1)
Eidem civitati imputata sunt terna milia, quae viatici nomine annua dabantur legato eunti ad eum qui Moesiae praeest publice salutandum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 3:1)
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 120)
parva tabella capit ternos utrimque lapillos, in qua vicisse est continuasse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 74:1)
visite turicremas vaccae Memphitidos aras, visite conspicuis terna theatra locis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 79:3)
exemplum est animi nimium patientes Ulixes, iactatus dubio per duo lustra mari . tempora solliciti sed non tamen omnia fati pertulit, et placidae saepe fuere morae, an grave sex annis pulchram fovisse Calypso aequoreaeque fuit concubuisse deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 106)
"ora vides Hecates in tres vertentia partes, servet ut in ternas compita secta vias;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권71)
At quae venturas praecedit sexta Kalendas, hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권393)
flamina non constant, et sex reserata diebus carceris Aeolii ianua lata patet, iam levis obliqua subsedit Aquarius urna:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권293)

SEARCH

MENU NAVIGATION