라틴어 문장 검색

Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVIII1)
Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVIII2)
Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos Et plus quam putri, Naevia, parcis apro, Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda Attulerit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIII1)
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque, Ut nondum credas me meruisse rudem?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI4)
Vinea quod primis floret cum cana racemis, Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV2)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Insilui mersusque vadis luctantia carpsi Basia:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII5)
Carpere causidicus fertur mea carmina:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIII1)
Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi, Et placet ira mihi plus tua, quam facies, Ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLVI1)
Duae sorores, illa nigra et haec rufa, Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX10)
Emendare meos, quos novit fama, libellos Et tibi permittis felicis carpere nugas, - Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam Non aspernantur proceres urbisque forique, Quas et perpetui dignantur scrinia Sili Et repetit totiens facundo Regulus ore, Quique videt propius magni certamina Circi Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae, Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV2)
Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVII6)
Hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo Laeta colat, primis quo coiere toris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV3)
Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCII6)

SEARCH

MENU NAVIGATION