라틴어 문장 검색

Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore uenae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:1)
Si inter haec quoque grauiter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, auertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 5:6)
Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:4)
Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:1)
Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:5)
idque quandocumque animaduersum est, terrere nos potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 49:5)
interdum etiam febris oritur, nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:7)
maturescit enim per se atque erumpit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:4)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:1)
Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem darei debet castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 22:1)
Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:1)
Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:3)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)
neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 48:3)
si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION