라틴어 문장 검색

Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 5:1)
Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse cupiditatum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 6:4)
Nullius rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac secuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:4)
Res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur, ex quo nihil subduci sine ruina potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:3)
Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:2)
Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:1)
Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:7)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:5)
Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:3)
Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 4:3)
Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 2:1)
Nodos nectis ac solvis tanta mole impendente capiti tuo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 31:5)
detrahere cultus uxor hostiles iubet, induere potius coniugis fidae manu textos amictus - horreo atque animo tremo:
(세네카, 아가멤논 16:14)
Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblec- tare propositum est et dulcem fabulam nectere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION