라틴어 문장 검색

mox trahitur manibus regum fortuna retortis, esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 170)
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, argentum, vestes Gaetulo murice tinctas sunt qui non habeant, est qui non curat habere, cur alter fratrum cessare et ludere et ungui praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter dives et importunus ad umbram lucis ab ortu silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, scit Genius, natale comes qui temperat astrum, naturae deus humanae, mortalis in unum quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 294)
videsne, sacram metiente te viam cum bis trium ulnarum toga, ut ora vertat huc et huc euntium liberrima indignatio?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 43)
modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus quamvis crassa queat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.8)
rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.21)
audire atque togam iubeo conponere, quisquis ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristive superstitione aut alio mentis morbo calet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:1)
quod non minus est , si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 243:1)
sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 243:2)
aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:2)
nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 342:1)
nam et ex initiis summa colligitur, quale est, Non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:4)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
cedant arma togae, concedat laurea linguae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 25:2)
quod si quando fiet, togam quoque inde removeri non dedecebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 271:2)
illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION