라틴어 문장 검색

Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 7:2)
Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:3)
Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra curiam morantibus senatoribus non licere sententiam dicere nec disputare.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:1)
occisos senatores XXXV, equites R. CCXXI, ceteros . Advocatum non invenit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:5)
Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:1)
Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 3:13)
obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:5)
licuit enim in bello et ciuem et senatorem et consularem occidere, ne in hoc quidem crimen est quod Ciceronem, sed quod patronum.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:11)
non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 13:10)
Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, parum iudicavit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo hostes victi hostibus iacuere ;
(세네카, 행복론, Liber II 49:1)
Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos !
(세네카, 행복론, Liber II 49:4)
Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit ;
(세네카, 행복론, Liber III 110:3)
Lex a quinquagesimo anno militem non legit, a sexagesimo senatorem non citat ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 123:4)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Inter istos quos togatos vides nulla pax est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION