라틴어 문장 검색

in hac libidine hominum nocentissimorum, in populi Romani cotidiana querimonia, iudiciorum infamia, totius ordinis offensione, cum hoc unum his tot incommodis remedium esse arbitrarer, ut homines idonei atque integri causam rei publicae legumque susciperent, fateor me salutis omnium causa ad eam partem accessisse rei publicae sublevandae quae maxime laboraret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 3:1)
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit alieno incommodo commovere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 1:1)
aut, si ne hoc quidem prodesse poterit, profecto nulla umquam medicina his tot incommodis reperietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 3:5)
In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis aut externa vel commoda vel incommoda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 3:2)
nemo enim maeret suo incommodo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:4)
quibus respondens vitae humanae enumerat incommoda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:3)
haec, opinor, incommoda sunt carentis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 86:7)
ego illud, quicquid sit, tantum esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque [eius] omnem esse tolerabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:7)
' Omninoque omnes clari et nobilitati labores continuo fiunt etiam tolerabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:3)
cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:5)
non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat generis humani, sed significat tolerabilia esse, quae et tulerint et ferant ceteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:2)
qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 78:3)
ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:6)
hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabilia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna et laetabilia ducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:3)
quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION