라틴어 문장 검색

Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Tum lino medias et ceris adligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:4)
Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:5)
Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:10)
Tabuerant cerae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:11)
Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:13)
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:7)
Scripta "soror" fuerat, visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:12)
Talia nequiquam perarantem plena reliquit cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:1)
Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:7)
Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae debueram praesensque meos aperire furores (vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:10)
temptatum mollescit ebur positoque rigore subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole cera remollescit tractataque pollice multas flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:4)
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae rima patet praebetque viam letalibus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:1)
Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque, non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:8)
Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incurvae fumabant transtra carinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION