라틴어 문장 검색

Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:13)
In suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:16)
Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:17)
nec tamen anima eidem delectationi consentiat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:18)
Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:19)
et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:20)
liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 11:6)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)
navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 272:2)
et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 353:1)
duae classes infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursurae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 413:1)
ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 143:2)
ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 519:2)
ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 89:2)
qui vulgata similitudine, mari tranquillo quod ventis concitaretur aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION