라틴어 문장 검색

genitor, non indigus aevi, non nimius, trinisque decem quinquennia lustris iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque non sinit, o Pylias aevi transcendere metas et Teucros aequare senes, o digne videre me similem!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum93)
"germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula arceat, alternum regni infitiatus honorem, hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권109)
"vestris haec me ecce in finibus ingens nox operit, tecto caelum prohibere quis iste arcuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권152)
vos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora arcuerim fama?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권246)
pacemque sepulcri impius ignaris nequiquam manibus arcet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권41)
"quid fixos arceo casus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권267)
"post vos ego gurgite pleno eliciam, et quae dona meis amplissima sacris, vester habebit honos, nocturnaque furta licentum cornipedum et cupidas Faunorum arcebo rapinas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권317)
"'vis nulla arcere furentes;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권104)
"ita fatus in aera rursus solvitur et nostrum, visus arcentibus umbris, mitis iter longae claravit limite flammae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권118)
iam plangore viae, gemitu iam regia mugit flebilis, acceptos longe nemora avia frangunt multiplicantque sonos, sedet ipse exutus honoro vittarum nexu genitor squalentiaque ora sparsus et incultam ferali pulvere barbam, asperior contra planctusque egressa viriles exemplo famulas premit hortaturque volentes orba parens, lacerasque super prorumpere nati relliquias ardet totiensque avolsa refertur, arcet et ipse pater, mox ut maerentia dignis vultibus Inachii penetrarunt limina reges, ceu nova tunc clades et primo saueius infans vulnere letalisve inrumperet atria serpens, sic alium ex alio quamquam lassata fragorem pectora congeminant, integratoque resultant accensae clamore fores;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권11)
iam face subiecta primis in frondibus ignis exclamat, labor insanos arcere parentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권70)
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet mirantes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권220)
"sit, qui rabidarum more ferarum mandat atrox hostile caput, quique igne supremo arceat exanimes et manibus aethera nudis commaculet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권36)
"procul arceat ipsum ferre pudor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권255)
cuspis in armigerum Phlegyan peccavit, ibi ingens pugna virum, stricto nam saevior inruit ense Aetolus, retroque datum Thebana tegebant arma ducem, sic densa lupum iam nocte sub atra arcet ab adprenso pastorum turba iuvenco;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권312)

SEARCH

MENU NAVIGATION