라틴어 문장 검색

Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:4)
Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursavonensibus referrent;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:1)
Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:6)
Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:7)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
neque sibi ullam spem victoriae propositam habere, et siqui ex nostris transfugerent, in levem armaturam conici eumque non amplius XVII accipere.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:14)
Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti [equites] ad Caesarem transfugerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:5)
e quibus occasione capta se transfugisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 26:8)
Servi transfugerunt qui nuntiaverunt a. d.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:2)
Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:7)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit;
(카이사르, 히스파니아 전기 27:9)
Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:6)
Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:1)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION