- 문장 검색

라틴어 문장 검색

hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 130:1)
iudicii die cum excusaretur solum vertisse exsilii causa, nihilo minus Verginio comitia habente collegae appellati dimisere concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 156:1)
id negotii datum ab senioribus patrum ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 168:4)
comitia interim in foro sunt, senatus in curia est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 186:3)
si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 189:3)
hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 209:1)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:1)
obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 258:1)
in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent, passuros nega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 262:1)
at illi - etenim extremum anni iam erat, - quartum adfectantes , in comitiorum disceptationem ab lege certamen averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 264:1)
confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 317:2)
vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 325:1)
cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)
ea exspectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium decemviros iterum creandi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 365:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION