라틴어 문장 검색

Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:12)
Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:14)
Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:16)
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat, Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, Vt falsi testis det penas pro male gestis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:19)
"Infodiamus humi noti sub cespite dumi, Quicquid fortuna tribuente recepimus una".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:6)
respondit: " Homo, quem rex honorare cupit,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장7)
Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: " Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare ".
(불가타 성경, 에스테르기, 6장11)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
(불가타 성경, 집회서, 10장33)
Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!
(불가타 성경, 집회서, 10장34)
Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.
(불가타 성경, 집회서, 21장31)
Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,
(불가타 성경, 바룩서, 4장40)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: "In quo despeximus nomen tuum?".
(불가타 성경, 말라키서, 1장6)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장10)
Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION