라틴어 문장 검색

"quid anguste tantos metiris honores?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권372)
Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:1)
ante eas tres arae trinis deis parent, Magnis Potentibus valentibus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:9)
illi Rettulit e trinis omina certa puer.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 37)
cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem ut cum edocuissent populum quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 271:1)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
Appius truci ingenio et invidia praecipua odium in se aliorum suo in eos metiens odio, haud ignaro inquit imminet fortuna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 586:1)
Aemilius dictator censurae honorem, qui antea per quinquennium gerebatur, anni et sex mensum spatio finit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha12)
antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 18:1)
multitudo hostium, nulli rei praeterquam numero freta et oculis utramque metiens aciem, temere proelium iniit, temere omisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 133:1)
foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus Romanus deductus, annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 16:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 634:1)
hoc proelio fractae iterum Etruscorum vires, et pacto annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore ut de pace legatos mitterent Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION