라틴어 문장 검색

eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 305)
saepe illam perhibent ardenti corde furentem clarisonas imo fudisse ex pectore voces, ac tum praeruptos tristem conscendere montes unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, tum tremuli salis adversas procurrere in undas mollia nudatae tollentem tegmina surae, atque haec extremis maestam dixisse querelis, frigidulos udo singultus ore cientem:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 3:2)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 655)
Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6611)
nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam scitis, et in quo me corruerit genere, cum tantum arderem quantum Trinacria rupes lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu cessarent tristique imbre madere genae, qualis in aerii perlucens vertice montis rivus muscoso prosilit e lapide, qui, cum de prone praeceps est valle volutus, per medium densi transit iter populi, dulce viatori lasso in sudore levamen cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b3)
nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias, accipe fraterno multum manantia fletu atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1012)
15. Videbitis edificia vestra non necessitati prudenter instructa sed delitiis inconsulte mutata, que Pergama rediviva non cingunt, tam ariete ruere, tristes, quam igne cremari. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:1)
" Nuncius tristis, quem heri accepimus, hodierno die nimium certus advenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.18)
Exemplum triste, sed disciplinae militari saluberrimum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.36)
me constare mihi scis et discedere tristem,quandocumque trahunt inuisa negotia Romam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 147)
pono tristisque recedo.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1618)
'Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,tristia robustis luctantur funera plaustris,hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;
(호라티우스의 두번째 편지, 246)
eheu,quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장46)
acerbus odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,qui nisi, cum tristes misero venere kalendae,mercedem aut nummos unde unde extricat, amarasporrecto iugulo historias captivus ut audit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장57)

SEARCH

MENU NAVIGATION