라틴어 문장 검색

Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et Si nihil aliud, certe diutius inquit iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:14)
Paucis diebus interpositis provolat, Pecus trucidat, ipsos pastores necat, Et cuncta vastans saevit irato impetu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.9)
omnes Regulus circa rogum trucidavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:3)
exteriores buxos circumvenit laurus, umbraeque platanorum suam confert.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:6)
[Si numquam avare pretium statui arti meae, Et eum esse quaestum in animum induxi maximum, Quam maxime servire vestris commodis,] Sinite impetrare me, qui in tutelam meam Studium suum et se in vestram commisit fidem, Ne cun circumventum inique iniqui irrideant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.29)
rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:16)
Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:6)
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:14)
multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:6)
ne pueros coram populo Medea trucidet aut humana palam coquat exta nefarius atreus aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:13)
Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro defer;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 128)
esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 237:3)
denique non fecerunt Saguntini nec in rate Opitergina circumventi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 241:1)
quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 320:2)
non expavescet circumventus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 104:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION