라틴어 문장 검색

quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 84:3)
Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:11)
in quo vitio latissime patet avaritia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:3)
sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:5)
Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpitudini adhibetur verborum obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:3)
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:4)
Vitanda tamen suspicio est avaritiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:1)
Habenda autem ratio est rei familiaris, quam quidem dilabi sinere flagitiosum est, sed ita, ut illiberalitatis avaritiaeque absit suspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:3)
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:1)
Nullum igitur vitium taetrius est, ut eo, unde egressa est, referat se oratio, quam avaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:1)
Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:3)
sed si, cum animum attenderis, turpitudinem videas adiunctam ei rei, quae speciem utilitatis attulerit, turn non utilitas relinquenda est, sed intellegendum, ubi turpitude sit, ibi utilitatem esse non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 43:2)
Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam non dico legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est, non vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:3)
Quodsi haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:3)
minima de malis, id est ut turpiter potius quam calamitose, an est ullum maius malum turpitudine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION