라틴어 문장 검색

additum decreto, si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 505:1)
si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 506:1)
id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 205:1)
stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 145:1)
et caesos permultos esse et qui supersint partim labore partim metu remisisse ardorem pugnae Legionem alteram ex duabus, si videretur, summitteret, priusquam ignominia acciperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 44:1)
tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 128:1)
inde Tegeam contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 307:1)
quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:1)
si nihil in Thraecia cladis ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 579:1)
utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 204:2)
ubi satis placuere vires et iam miles quoque ad delendam priorem ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago flumine posuerunt castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 347:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 437:1)
sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:2)
eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 89:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION