라틴어 문장 검색

auxit invidiam editum illic a Caecina gladiatorum spectaculum eademque rursus belli sedes et praebiti in acie Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio partium ad proelium progressae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장7)
vernile dictum omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장13)
Antonius pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장5)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium invidiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장10)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장10)
paucos ante dies discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus invidiae quam virium partibus addebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장5)
nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, crimen meruit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장8)
auxit invidiam super violatum legati praetorisque nomen propria dignatio viri.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장9)
ceterum invidia in occulto, adulatio in aperto erant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장6)
et splendidissimus quisque eodem inclinabat metu invidiae, si ipsi eligerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장16)
hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum abnuerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장4)
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장12)
redit in Hordeonium invidia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION