라틴어 문장 검색

ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:1)
ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 37:2)
ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 44:2)
ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:1)
ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:3)
Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 103:1)
ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 60:2)
At mehercule ego (dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit taurus qui vexit Europam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:1)
non enim ut tu Velleius quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in Africa idem in Hispania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:2)
ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos et benignos fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:2)
ut enim nulla pars est corporis nostri quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic mundum universum pluris esse necesse est quam partem aliquam universi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:7)
Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis esset, natura argenti et aeris - similiter igitur, si omnia quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 30:1)
ut enim [in] iure civili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 45:7)
Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:3)
ut enim nec domus nec res publica ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia peccatis, sic mundi divina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 86:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION