라틴어 문장 검색

Neque aestate vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장151)
Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장5)
Eique ex toto neque vinum neque aqua semper utilia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장22)
praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장3)
), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1‑2), quae tempestatum genera (1, 3‑4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6‑23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus . . . frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, PROOEMIUM5)
Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita vel bilis est mixta, peiorque, si viridis aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장22)
Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장31)
Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, sive rufum est sive cruentum sive album sive glutinosum sive pallidum sive spumans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장70)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장39)
Sive autem primo sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장77)
utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장2)
Utiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장4)
Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fovere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장60)
In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere alvum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장2)
In his autem, cum inveteraverunt, utilis fames non est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION