라틴어 문장 검색

vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, Romanus sum, inquit, civis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 129:1)
Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 522:1)
vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum ex quo cesserant repetunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 696:1)
cum clamore comprobata adhortatio esset, vadit alte cuspidem gerens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 412:1)
namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)
quod ubi videre, ipsum Camillum, iam ad munera corporis senecta invalidum, vadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato sequere imperatorem pro se quisque clamantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 82:1)
signum poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium vadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:1)
inferenda sunt signa et vadendum in hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 244:1)
conlaudatus ab consule accepto praesidio vadit occultus per saltum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 380:1)
per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 399:2)
omnes transierunt, vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 401:1)
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos, et ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 178:2)
et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum - ita enim iusserat dictator - ignis est subditus, parvum fuit inritamentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 332:1)
his accensus miles, omnium immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 445:1)
Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 501:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION