라틴어 문장 검색

parte alia violentus aquis torrentibus amnis transilit obiectas, praescripta repagula, ripas et vagus eversis late dominatur in agris.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 172)
Parthica non aeque ventos transcurrit harundo, cuius iter nullus potis est conprendere visus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1134)
hac pietate vagus et tanto munere abundans, transit propositum fas et letalia prudens eligit atque volens, magis utile dum sibi credit quod prohibente Deopersuasit callidus anguis, persuasit certe hortatu, non inpulit acri imperio;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1190)
errat, quisque animas nostrorum fine oculorum aestimat, involvit vitreo quos lucida palla obice, quis speculum concreta coagula texunt inpediuntque vagas obducto umore fenestras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1224)
"at sunt 1 et illic spiritus, sunt, sed magistri criminum vestrae et salutis aucupes, vagi, inpotentes, sordidi, qui vos latenter incitos in omne conpellunt nefas, vastare iustos caedibus, plebem piorum carpere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.29)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
"Iordanem quoque novimus tortis verticibus vagum, dum fertur rapido impetu, ad fontem refluis retro confugisse meatibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.18)
vix haec ille, duo cogunt animalia freni ignara insueto subdere colla iugo, non stabulis blandive manu palpata magistri imperiumque equitis ante subacta pati, sed campestre vago nuper pecus e grege captum, quod pavor indomito corde ferinus agit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.27)
venerat occiduis mundi de finibus hostis Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae, delibuta comas, oculis vaga, languida voce, perdita deliciis, vitae cui causa voluptas, elumbem mollire animum, petulanter amoenas haurire inlecebras et fractos solvere sensus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 182)
has inter species smaragdina gramine verno prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus, te quoque conspicuum structura interserit, ardens chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1248)
Tu abi, atque obsera ostium intus, dum ego hinc transcurro ad forum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 665)
In arcem transcurso opus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 431)
Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo, signavitque viam flammis, tenuisque recessit consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:5)
Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus Idaeique chori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:2)
vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION