라틴어 문장 검색

Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipe[ne] nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:5)
*τ*ε*θ*ε*ρ*α*π*ε*υ*μ*ε*ν*α Graeci appellant, quae curata uocant, cum ex sebo puta omnes membranulae diligenter exemptae sunt [ex alio medicamento].
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 13:8)
ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 5:5)
medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 1:5)
Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 1:1)
sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 1:4)
Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 2:1)
Cum facultates medicamentorum proposuerim, genera, in quibus noxa corpori est, proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 1:1)
Ex his alia sunt, in quibus plus medicamenta, alia, in quibus plus manus proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:1)
Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:2)
Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:4)
Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis neque adurentibus et ob id ipsum inducentibus crustam sit utendum, quamuis pleraque ex his sanguinem supprimunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:5)
Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:4)
Licetque sine peregrinis et conquisitis et compositis medicamentis uulnus curare.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:1)
Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine sebo compositum sit ex is, quae cruentis uulneribus apta esse proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION