라틴어 문장 검색

Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris sive avem aspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris, si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo, si ostenti simile natum factumve quippiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 221:2)
Cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 9 5:2)
qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 7:1)
consilium socii, augurium atque extum interpretes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:11)
versibus, quos olim Fauni vatesque canebant, mihi de antiquis eodem modo non licebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:4)
sed nescio quo modo inhaeret in mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit maxime et apparet facillime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 32:2)
Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces, centum ora et linguas optare in carmina centum, fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo, vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.
(페르시우스, 풍자, satire 51)
Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent equum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:3)
qualis in Actaea quondam fuit hospita terra, digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis Battiadae vatis mirandam tradidit aevo . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:13)
Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos, Augurium corvo, laeva cornici omina, Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.8)
Ut est vulgatus ordo narratae rei, Omnes scierunt numinum praesentiam Vati dedisse vitam mercedis loco.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.18)
sacratae vatis horrescunt comae, Tripodes moventur, mugit adytis Religio, Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.3)
Pieridum vates, non tua turba sumus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 15)
' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 116)
Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates Donat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 849)

SEARCH

MENU NAVIGATION