라틴어 문장 검색

Bonosus, inquam, - quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est - trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:7)
Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:8)
"Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputavit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:31)
"Sint tibi sociae, quas videris quod ieiunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas 1 probavit et vita, quae cotidie in cordibus canunt:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:84)
unde et in alio loco idem poeta canit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:6)
ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:18)
alioquin David tibi protinus canet:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:6)
illa vagientem canebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:5)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)
stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I8)
Illa tamen gravior, quae cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat, inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI226)
Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque metarum et sortes ducet frontemque manumque praebebit vati crebrum poppysma roganti, divitibus responsa dabit Phryx augur, et Indus conductus, dabit astrorum mundique peritus atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI286)
Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII17)
haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII36)
templorum quoque maiestas praesentior, et vox nocte fere media mediamque audita per urbem litore ab Oceani Gallis venientibus et dis officium vatis pergentibus, his monuit nos, hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI37)

SEARCH

MENU NAVIGATION