라틴어 문장 검색

Tandem portis cum seris suis et muris graviter quassatis, ammiraldus civitatis in insulam Cyprum nomine, quae est de regno Graecorum, navigio noctu aufugit cum multis desperatis, eo quod in urbis praesidio non aliquam fiduciam vivendi aut manendi haberent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:1)
In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:3)
Sic machinis his pariter combustis, tamen rex in obsidione mansit imperterritus, volens urbem aut fame aut aliqua arte adhuc edomare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:12)
In ipsa denique nave, in qua praedicta matrona manere decreverat, malus auro purissimo tectus, procul radios ad solis claritatem exerebat, et utraque navis cornua auro et argento fabrili opere vestita, spectaculo admirationis omnibus erant ea intuentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:4)
si vero aetate nequiverit, Baldewinus de Burg eligatur, aut talis, qui populum Christianum regat, ecclesias defendat, qui stabilis in fide maneat, quem nulla adversariorum virtus terreat, aut merces leviter corrumpat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:4)
quomodo caritas Dei manet in eo?"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:8)
Nam ut dixit Tullius De Amicitia, "Difficile est amicitiamdurare sive manere, si a virtute defeceris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 74:2)
Illud enim intelligitur quando de voluntate utriusque coniugum hoc fiet,cum vovent castitatem, vel transeunt ad religionem de voluntate alteriusambo, vel eciam unus transit ad religionem de voluntate alterius coniugum,altero senescente et in seculum manente et castitatem voviente;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:5)
Bona vero nunquamsine spe premij manet, eodem Cassiodoro testante qui ait, "Nolite sinepremio credere que videntur ad bonam conscientiam pertinere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 17:2)
Nam aliud dictum est religiosis,et aliud in seculo manentibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:13)
In seculo vero manentibus eciam bonisdictum est, "Vim vi repellere omnes leges omniaque iura proclamant."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 87:16)
Cumque me convertissem ad universa opera que fecerunt manus mee, et adlabores in quibus frustra inundaveram, vidi in omnibus hiis vanitatem etafflictionem animi, et nichil manere sub sole.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:10)
Victus enimet vestitus corpori ita sunt necessarii, quod sine opibus temporalibusvita in hominis corde diutius non potest manere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 251:7)
Nam aliud dictum religiosis et aliud in seculo manentibus, aliud vero iudicibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:10)
Si quis dederit tibi in maxilam, porige ei et aliam," in seculo vero manentibus, eciam bonis,dictum est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION