라틴어 문장 검색

Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus, sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 104:2)
quorum partim habent vitiorum et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut querelam, contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 106:2)
Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:3)
Sed amplificatio quamquam habet proprium locum, saepe etiam primum, postremum quidem fere semper, tamen reliquo in cursu orationis adhibenda est maximeque cum aliquid aut confirmatum est aut reprehensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:3)
est enim amplificatio vehemens quaedam argumentatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:5)
et, quae suo loco de amplificatione dicemus, multa ex eis poterunt ad principiorum praecepta transferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 4:4)
Nam est divisa in duas partis, amplificationem et enumerationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 1:3)
est igitur amplificatio gravior quaedam adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 2:1)
rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, e quibus illa quae dicta sunt ad fidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 1:1)
Nec quic- quam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est enim omnis diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:5)
cui soli vere liceat omnia non Quiritium, sed sapientium iure pro suis vindicare, nec civili nexo, sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam nisi eius, qui tractare et uti sciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:2)
Quis enim putare vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, [de qua modo dicebatur] effecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:1)
Ergo Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem quandam animi vere ducebat eamque consilio sedari volebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:1)
Et, quod de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta Graecia verissime dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:3)
469M Cui quidem utinam vere fideliter abundiente auguraverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION