라틴어 문장 검색

itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, quantum adhuc profecerant, puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:1)
Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:2)
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:5)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque sensere quercus horridam ferro manum nullique priscum profuit luco decus;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:18)
Non alia magis est libera et vitio carens ritusque melius vita quae priscos colat, quam quae relictis moenibus silvas amat.
(세네카, 파이드라 7:1)
Conferat tecum decus omne priscum fama miratrix senioris aevi:
(세네카, 파이드라 11:2)
ubi vultus ille et ficta maiestas viri atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,' morumque senium triste et affectus graves?
(세네카, 파이드라 13:11)
"namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:6)
barbarica prisco templa saltatu coles.
(세네카, Troades 801:1)
nescit Amor priscis cedere imaginibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 514)
bucina cogebat priscos ad uerba Quiritis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 17)
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 138)
Tali tu civis ab urbe Procopio genitore micas, cui prisca propago Augustis venit a proavis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 32)
praeterea quidquid Latialibus indere libris prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 82)

SEARCH

MENU NAVIGATION