라틴어 문장 검색

Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
iterumque exercitu Romano ad flumen Trebiam fuso Hannibal Appenninum quoque permagna vexatione militum propter vim tempesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha7)
non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:2)
marcescere oti situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:2)
ceterum per omnes dies haud secus quam in pacato agro sine vexatione ullius rei agmen processit, in agrum Coroneum ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 245:2)
et facile apparebat quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, insedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 352:1)
at enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:2)
ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus in praeceps impedimenta - neque enim aliter via aperiri poterat - iumentis, cum stimularentur in turba saevientibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 737:1)
profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 238:1)
Rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque quam venerat in Macedoniam rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 253:1)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)
quis, pro deum fidem, ita comparatus, vel iners atque imbellis, fortissimum virum non vicerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 494:1)
Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 631)
urget inertes id est urget et inertes facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5231)
nam 'iners' proprie quid sit Lucilius declarat ut perhibetur iners, ars in quo non erit ulla.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1584)

SEARCH

MENU NAVIGATION