라틴어 문장 검색

debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 101:2)
Numquid dubium est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus respuit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 13:1)
Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:3)
Quid est autem, quare hanc animi firmitatem non credas in virum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 66:1)
adversus alia maledicta mores et vitam convulnerantia frontis illi firmitas constitit, adversus hoc tam absurdum lacrimae prociderunt ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 88:3)
Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)
Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 207:1)
Solutus onere regio regni bonis fruor domusque civium coetu viget, nec ulla vicibus surgit alternis dies qua non propinqui munera ad nostros lares sceptri redundent;
(세네카, 오이디푸스 8:22)
Metus remitte, prospero regnum in statu est domusque florens sorte felici viget.
(세네카, 파이드라 6:3)
tu qui iuventae flore primaevo viges cives paterno fortis imperio rege, sinu receptam supplicem ac servam tege.
(세네카, 파이드라 8:37)
Latini declamatores in descriptione Oceani non nimis uiguerunt;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:1)
Hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas, sed aduersas hostibus POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et nomini respondentis ingenii:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 14:9)
Pompei transiuerunt, illa latera, illam totius corporis gladiatoriam firmitatem;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:9)
Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:11)
ecce viget quodcumque videt;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 10)

SEARCH

MENU NAVIGATION