라틴어 문장 검색

Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:3)
si vetustae vitem applicueris, coniugem necabit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:2)
Ita suppares esse aetate et viribus arbores vitesque convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:3)
Nam si radicibus ulmi iunxeris, male vitis comprehendet, et cum tenuerit, incremento arboris opprimetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 18:6)
Circa vernum deinde aequinoctium binae vites, quo celerius ulmum vestiant, pedem inter se distantes scrobibus deponendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 19:2)
Hanc observationem non solum in vitium positione, sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:1)
Melius autem locis apricis, ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluvius est, autumni tempore et arbores et vites post aequinoctium deponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:4)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- tortos arbori circumdari, ut flexura materias pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput vitis faciamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 22:3)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:1)
At qui bonitati vini student, in summas arbores vitem promovent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:3)
vitisque novella tribus toris ad arborem religetur, uno, qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:2)
altero, qui summa parte vitem capit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION