라틴어 문장 검색

Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis ".
(불가타 성경, 아모스서, 3장10)
Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium violentiae.
(불가타 성경, 아모스서, 6장3)
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
(불가타 성경, 요나서, 3장8)
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ".
(불가타 성경, 요나서, 3장9)
Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt ".
(불가타 성경, 미카서, 5장14)
Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
(불가타 성경, 미카서, 7장18)
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 1장2)
Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
(불가타 성경, 나훔서, 1장6)
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: " Violentia! ", et non salvas?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장2)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장9)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장12)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION