라틴어 문장 검색

"saevum agedum immitemque vocent, si funera Lernae tecum ardere veto;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권40)
"immitis citius Busiridos aras Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit exorare deos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권67)
tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fido degreget, immitesque deos regemque cruentum contemptrix animae et magno temeraria luctu provocet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권79)
sin autem inmitis ac superbus est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius sermo curandus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:11)
Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:1)
Quam iuvat inmites ventos audire cubantem Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuvante sequi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 120)
Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saevus duxerat arte faber.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 321)
"Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 326)
Hanc volitent animae circum sua fata querentes Semper et e tectis strix violenta canat;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 527)
Ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, Et canit eventus, quos dea magna monet:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 630)
"Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas immitem dominam coniugiumque ferum."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 433)
illum inter geminae nantem confinia mortis nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, cum canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae23)
at tu, uiolente, caueto ne tibi miranti turpiter arma cadant:
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae4)
forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique civitatis mores possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:2)
Claudius, et natura immitis et efferatus, hinc plebis odio illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem quam saevire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 311:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION