라틴어 문장 검색

At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter- mittere aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:3)
Quod idem in divisione vitiosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 1:4)
sed tamen earum causarum quae non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장1)
Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque tangunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장2)
iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장1)
Ut porro firmissimum hoc adferri videtur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio (multi de diis prava sentiunt - id enim vitioso more effici solet - , omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:1)
quae cum constent, perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles, sive ignei, sublime ferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 39:8)
cum vero perspicuum sit nihil posse in eo esse qui ipse non sit, quid potest esse in eo odiosum qui nec careat nec sentiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:3)
in corpore autem perspicuum est vel extincto animo vel elapso nullum residere sensum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:11)
nihil est inquit malum nisi quod turpe atque vitiosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:4)
num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:10)
Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:1)
nam et qui non levantur, ipsi ad miseriam invitant, et qui suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:10)
ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos vocum sonis et carmina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 3:6)
itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION