라틴어 문장 검색

ad Gallicam ripam latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum effunditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장10)
ceteri venerantes regem Artaxiam consalutavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장6)
neque tamen ob ea parentis patriae delatum et antea vocabulum adsumpsit, acerbeque increpuit eos qui divinas occupationes ipsumque dominum dixerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 87장2)
frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장17)
id summi fastigii vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장2)
concessit quibusdam et Augustus id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장10)
Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장11)
et ducum e nominibus indita vocabula illis per Asiam, his in Italia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장13)
vescebantur in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter Fundanos montis nativo in specu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장2)
cetera non ambigua sunt, magnas eas copias per plana etiam ac foro propinqua habitavisse, unde Tuscum vicum e vocabulo advenarum dictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장3)
tuncque primum ignota antea vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foeditate loci ac multiplici patientia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장5)
At Tiridates volentibus Parthis Nicephorium et Anthemusiada ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca vocabula usurpant, Halumque et Artemitam Parthica oppida recepit, certantibus gaudio qui Artabanum Scythas inter eductum ob saevitiam execrati come Tiridatis ingenium Romanas per artes sperabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 41장2)
falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장5)
fruerentur sane vocabulo civitatis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장10)
nova in rem publicam merita non usitatis vocabulis honoranda:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION