라틴어 문장 검색

ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:4)
edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:3)
Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quaedam animi relinquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:1)
ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:5)
primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et in hostem et in inprobum civem vehementioris iratorum impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:2)
imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:6)
oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:7)
at sine hac gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate, cum depugnaturus esset cum Hectore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:12)
de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:1)
Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Erymanthio apro aut leone Nemeaeo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:7)
vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:9)
non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:8)
remove perturbationes maxumeque iracundiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:3)
ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:13)
bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos morosos nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION