라틴어 문장 검색

Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, vulneris, neque ex his patere medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium84)
multo magis veri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium122)
Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장8)
vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장30)
At si paulatim destillat, vel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes dolent, in eadem vesica vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장32)
nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장37)
quae quo cruentior, eo melior est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장21)
Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, sive rufum est sive cruentum sive album sive glutinosum sive pallidum sive spumans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장70)
Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장75)
nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장98)
atque ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum revertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장66)
frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장18)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장22)
2 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장1)
laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, cum inposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION