라틴어 문장 검색

Peius etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est, exve quo caro alia parte abscisa alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장36)
quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장39)
Oportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens neque frigidum, siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum varietas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장44)
Sed pleraque ex vulneribus oculis subiecta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장46)
Verum tamen quia quaedam vicina sunt, interestque vulnus in summa parte sit an penitus penetraverit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus vel spes vel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장50)
in vulnus inclinari iuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장55)
Multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquntur, si in aliam partem, obmutescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장57)
sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장70)
Sin cerebrum membranave eius vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장73)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum vulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장80)
nam cibus et potio per vulnus exeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장85)
pro urina sanguis, at ex ipso vulnere urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장99)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장103)
Exit autem sanguis ex vulnere recenti aut iam sanescente, sanies est inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장108)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장112)

SEARCH

MENU NAVIGATION