라틴어 문장 검색

tanta torpedo invaserat animum ut, si principem eum fuisse ceteri non meminissent, ipse oblivisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장9)
populi mobilem animum et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장5)
Haudquaquam erecto animo eas voces accipiebat, invalidus senecta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장1)
obruebatur animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장2)
ex diverso trepidi milites, dux segnis et velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat iubere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장3)
aequioribus animis accepti sunt qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed duci plus auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장12)
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장2)
Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum animis magis inter semet quam contumacia adversus principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장1)
doctores sapientiae secutus est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, potentiam nobilitatem ceteraque extra animum neque bonis neque malis adnumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장3)
id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장4)
nec tam Musonius aut Publius quam Priscus et Marcellus ceterique, motis ad ultionem animis, expectabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장7)
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 13장6)
mox insita ignavia et trepidis ministris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra militem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장6)
Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legionis, ventum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장1)
Sed discordis animos multa efferabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION