라틴어 문장 검색

Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장6)
At C. Memmius aduocata contione, quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장3)
Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장6)
Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장11)
Ac ni Marius signa inferre atque euadere oppido properauisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutauissent:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장9)
deinde fide data, si Iugurtham viuum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cum ingenio infido tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장6)
mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장6)
Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fidesque in manibus sitae erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장8)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
dubitare, virtuti an fidei popularium minus crederet:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장6)
Ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장2)
Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, uexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices aduerso corpore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장50)
Quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tollere et in perculsos Romanos acrius incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장9)
Tum rursus Bocchus, seu reputando quae sibi duobus proeliis venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissima erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장2)
copias fidem magnitudinem regis sui et alia, quae aut utilia aut beneuolentiae esse credebant, oratione extollunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION