라틴어 문장 검색

ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 567:1)
comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 575:1)
Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 587:1)
consules praetoresque, cum idibus Martiis magistratum inissent, provincias sortiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 2:1)
Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 4:1)
priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 14:1)
et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 22:1)
rebus, quae Romae agendae erant, perfectis consules in provincias profecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 25:1)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
consul per Charopum Epiroten certior factus, quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 55:1)
hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 58:1)
ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 62:1)
dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 64:1)
Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio, consule anni prioris, provinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumventus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 68:2)
ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION