라틴어 문장 검색

fugam, rapinas adice, desertum patrem lacerum que fratrem, quicquid etiam nunc novas docet maritus coniuges, non est meum:
(세네카, 메데아 5:11)
adice expetita spolia Phrixei arietis somnoque iussum lumina ignoto dare insomne monstrum, traditum fratrem neci et scelere in uno non semel factum scelus, ausasqne natas fraude deceptas mea secare membra non revicturi senis:
(세네카, 메데아 8:18)
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae usque a perustis Indiae populis agunt, quas quia referta vix domus gaza capit, ornamus auro nemora, nil exul tuli nisi fratris artus:
(세네카, 메데아 8:21)
tibi patria cessit, tibi pater, frater, pudor - hac dote nupsi.
(세네카, 메데아 8:23)
Abdico eiuro abnuo - meis Creusa liberis fratres dabit?
(세네카, 메데아 9:4)
fratrem, Meleagre, matris impius m actas morerisque dextra matris iratae, meruere cuncti morte quod crimen tener expiavit Herculi magno puer inrepertus, raptus, heu, tutas puer inter undas, ite nunc, fortes, perarate pontum fonte timendo.
(세네카, 메데아 10:29)
fateor, et frater fuit.
(세네카, 메데아 14:28)
sterilis in poenas fui - fratri patri que quod sat est, peperi duos.
(세네카, 메데아 14:37)
frater est, poenas petit:
(세네카, 메데아 14:42)
Discedere a me, frater, ultrices deas manesque ad imos ire securas iube:
(세네카, 메데아 14:45)
mihi me relinque et utere hac, frater, manu quae strinxit ensem - victima manes tuos placamus ista.
(세네카, 메데아 14:46)
cuius extinctus iacet frater venenis, maeret infelix soror eademque coniunx nec graves luctus valet ira coacta tegere crudelis viri;
(세네카, 옥타비아 1:12)
tibi maerenti caesum licuit flere parentem, scelus ulcisci vindice fratre, tua quem pietas hosti rapuit texitque fides:
(세네카, 옥타비아 1:18)
me crudeli sorte parentes raptos prohibet lugere timor fratrisque necem deflere vetat, in quo fuerat spes una mihi totque malorum breve solamen.
(세네카, 옥타비아 1:19)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION