라틴어 문장 검색

iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo de pace ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 288:1)
Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 307:2)
cum quidam pacis petitae, alii indutiarum - necdum enim dies exierat - fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 317:1)
inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 372:2)
Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:1)
amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:2)
inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 485:1)
- Sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 503:1)
Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Servilius ad urbem morari, donec quo statu res in Africa essent sciretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 510:2)
ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 515:1)
Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi, dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 519:1)
In contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo inpertire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 529:1)
comitia inde habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 530:3)
inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam, effusis non urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 605:1)
inde pavor fugaque etiam armatos cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION