라틴어 문장 검색

inde sine certo duce consensu militari proxima nocte relicta magna parte rerum suarum ad consulem per saltus prope invios pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 22:1)
senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiae agerentur, quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 47:1)
supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 74:1)
et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae, si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 83:1)
Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 164:2)
Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 165:1)
aenum inde cum magno labore obsedit, postremo per proditionem Callimedis, praefecti Ptolomaei, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 172:1)
inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 173:1)
inde in Numidiam ad reges profecti legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 202:1)
minus sex milia hominum inde effugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 231:1)
his auctoribus profectus, quamquam Sunium ita mature pervenerat ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promuntorio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 245:1)
progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 247:1)
inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 248:1)
caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:2)
statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 252:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION