라틴어 문장 검색

hoc posito et verborum concertatione sublata tantum tamen excellet illud quod recte amplexantur isti, quod honestum, quod rectum, quod decorum appellamus, quod idem interdum virtutis nomine amplectimur, ut omnia praeterea, quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua et minuta videantur, ne malum quidem ullum, nec si in unum locum conlata omnia sint, cum turpitudinis malo comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:7)
o verborum inops interdum, quibus abundare te semper putas, Graecia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:7)
ego illud, quicquid sit, tantum esse, quantum videatur, non puto, falsaque eius visione et specie moveri homines dico vehementius, doloremque [eius] omnem esse tolerabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:7)
nec vero quisquam fuit, qui eum, qui ita pateretur, non laudandum putaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:2)
nunc ego non possum tantum hominem nihil sapere dicere, sed nos ab eo derideri puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:1)
volo autem dicere illud homini longe optumum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod idem citius dixerim solum quam non summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:10)
num tum ingemuisse Epaminondam putas, cum una cum sanguine vitam effluere sentiret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 59:3)
itaque fama et multitudinis iudicio moventur, cum id honestum putent, quod a plerisque laudetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 63:2)
quin etiam mihi quidem laudabiliora videntur omnia, quae sine venditatione et sine populo teste fiunt, non quo fugiendus sit - omnia enim bene facta in luce se conlocari volunt - , sed tamen nullum theatrum virtuti conscientia maius est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 64:3)
Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:5)
Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
Haecine igitur cadere in sapientem putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:1)
quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:6)
lusisse putemur, si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem nihili dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:2)
nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION