라틴어 문장 검색

Haec omnia mores spectant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 5:1)
Quidni non timeat qui mori sperat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 30:1)
Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 5:2)
quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:7)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 11:1)
Non id agunt, ut aliqua illo vitia deponant, ut aliquam legem vitae accipiant, qua mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:3)
Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt, videri volunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 3:5)
Seneca Lucilio suo salutem Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1141)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:6)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)
Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere, ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:4)
Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:2)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION